monumenta.ch > Plinius > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 145
{LXXXVII} sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aixoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utrisque. leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen.